monumenta.ch > Ambrosius > 83
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 82 <<<     >>> § 84

§ 83 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 si quis autem non est baptizatus, securior conuertatur remissionem accipiens peccatorum...... uelut ignis quidam peccata consumit, quia Christus in igne et spiritu baptizat.
2 denique hunc typum legis in Regnorum libris, ubi Helias super altare ligna inposuit et dixit ut mitterent supra de hydriis aquam.
3 et dixit: iterate, et iterauerunt.
4 et dixit: iterate tertio, et iterauerunt et tertio et, cum manaret aqua, precatus est Helias, et ignis descendit e caelo.
5 tu es homo super altare, qui ablueris aqua, cuius exuritur culpa ut uita renouetur; lignum enim et stipulam consumit ignis.
6 noli timere ignem per quem inluminaris.
7 ideo tibi dicitur: accedite ad eum et inluminamini.
8 suscipite iugum Christi.
9 nolite timere quia iugum est: festinate, quia leue est.
10 non conterit colla, sed honestat.
11 quid dubitatis, quid procrastinatis? non alligat ceruicem uinculis, sed mentem gratia copulat, non necessitate constringit,